Lono in mythologia Havaiana est deus fecunditatis et musicae, qui super arcum in terram ad Lakam ducendam descendit, et in traditionibus agrestibus agnoscitur e pluviis et plantis esculentis. Lono est unus e quattuor maioribus deis qui ante mundi creationem existitit; alii sunt Ku, Kane, et Kanaloa gemellus. Lono est deus pacis quoque, quem populi magnis sollennibus annuis Makahikis honorant, quo in tempore, ab mense Octobri ad mensem Februarium, omne opus inutile vetatur (Havaiane: kapu).

Havaiani cassidibus vestiti alveum multicarinum in Kealakekua Sinu remigant circa annum 1778. Presbyter in medio alveo signum dei Lononis pinnis exornatum transportat. Sculptura ab artifice ignoto (1781) e pictura a Ioanne Webber.


FontesRecensere


  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!