Llanos[1] sunt vastissimae planities stepparum vel savannarum similes, sed humiditate maiore, quae secundum tempora anni mutatur; nam tempore pluvioso pars planitierum llanos tota demergitur (quae llanos humiles appellatur), pars autem (llanos altae) non.

Llanos regio colore purpureo indicatur.
Llanos planities Venetiolae.

In America Australi llanos planities sitae sunt; partem Columbiae et partem Venetiolae, praesertim vallem Orinoci fluminis, operiunt. Ad bovinas colendas llanos valde idoneae sunt.

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Льяносы. Cf. Aemilii Isensee Elementa nova geographiae et statistices medicinalis..., Berolini 1833, p. 73.
    Nomen llanos Hispanicum est; simpliciter planitiem significat (a Latino plano originem ducit). Latine indeclinabile est, sed numeri pluralis feminini generis.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 6°49′23″N 67°38′57″W • Store norske Lexikon