Litterae fractae
Litterae fractae (-arum, f.), vel texturae ut dicuntur, medio aevo in Europa inventae sunt. Genera litterarum fractarum haec sunt:
- litterae fractae sensu strictiore
- litterae gothicae
- litterae rotundae
- litterae Swabacenses [1]
Hodierna aetate, hae litterae nonnumquam vel in calligraphia vel ad significandas res veteres exempli gratia in titulis veterum cauponarum in usu sunt. In Germania, litterae fractae usque ad saeculum vicensimum iuxta litteras antiquas in usu erant. Litterae fractae primum a dictatura nazista praelatae, sed anno 1941 "litteris Swabacensibus Iudaicis" repudiatae sunt et rectio usum earum gradualiter desinendum esse edixit.[2] In litteris fractis scriptis, littera s longa perlonge, imprimis in Germania, in usu erat.
In thesauris linguae Latinae Theodiscaeque sicut Stowasser olim et nonnumquam hodie [3] verba latina litteris antiquis, verba autem Germanica litteris fractis scripta sunt.
Quamquam istae litterae etiam gothicae appellantur, Gothorum non sunt et a Gothis nunquam adhibentur. Gothi litterae ipsorum habebant.
Litterae difficiles lectoribus non peritis
recensere- est A (non U).
- est C.
- est E (non F).
- est F (nec J nec T).
- est G (non R). G similis est E , sed arcus inferior clausus est.
- est Y (non N).
- est Z (non numerus 3).
- est ligatura ck (non d).
- est k. Littera k similis est t , sed k hamulum supra ad dextram habet.
- est s longa (ſ) (non f). Littera f semper lineam horizontalem aspectabilis et ad sinistram et ad dextram habet.
Unicodex capsam(en)(d) litterarum fractarum habet. Hae sunt:
- 𝕬 𝖆 𝕭 𝖇 𝕮 𝖈 𝕯 𝖉 𝕰 𝖊 𝕱 𝖋 𝕲 𝖌 𝕳 𝖍 𝕴 𝖎 𝕵 𝖏 𝕶 𝖐 𝕷 𝖑 𝕸 𝖒 𝕹 𝖓 𝕺 𝖔 𝕻 𝖕 𝕼 𝖖 𝕽 𝖗 𝕾 𝖘 𝕿 𝖙 𝖀 𝖚 𝖁 𝖛 𝖂 𝖜 𝖃 𝖝 𝖄 𝖞 𝖅 𝖟
Pinacotheca
recensere-
Inscriptio in ferrivia subterranea Berolinensi
-
Insignia viarum Erfordiae
-
Insigne officinae pharmaceuticae Bonnensis
-
Duae voces Theodiscae quae (ob s longam) solum in litteris fractis distinguuntur: supra, "tubus cerae"; infra, "cubiculum vigilis."
Nexus externi
recensere- Lexicon manuale, geographiam antiquam et mediam cum Lat. tum Germ. illustrans Von Johann Wilhelm Müller Germanica pars litteris fractis scripta, Latina antiquis.
- Collatio codicum duorum Salustianorum in bibliotheca Augustana repertorum . . . von Johannes Schmidt (google-books)
- Forum interretiale de et in litteris fractis.
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Vide edictum hic (in Vicimediis Communibus).
- ↑ Confer: Thesaurus germanicus latinus "Menge-Güthling"