Lingua Vietnamensis
Lingua Vietnamensis[1] seu Annamitica[2] est sermo publicus Vietnamiae, qui ad familiam linguarum Austroasiaticarum refertur.[3] Sicut multae aliae linguae Asiae Orientalis, tonos vocales adhibet.
Lingua Vietnamensis Tiếng Việt | |
---|---|
Taxinomia | Linguae Austroasiaticae Lingua Vietnamensis |
Locutores | c. 68 000 000 (anno 1999) |
Sigla | 1 vi, 2 vie, 3 vie |
Status publicus | |
Officialis | |
Privata | Vietnamia |
Litterae | Litterae Vietnamenses |
Scriptura | Latina |
Procuratio | — |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Quia Vietnamia ad Orientem Asiae Culturae Regionis pertinet, Vietnamensis etiam graviter commovetur a Sinensi.
Scripturam
recensereScribitur abecedario Latino, ab Alexandro de Rhodes ad usum linguae Annamiticae accommodato, sed multis signationibus insuper additis ad pronuntiationes tonorum indicandas. Alexander de Rhodes et vocabularium Annamitico-Lusitanicum-Latinum composuit.
Vocabularium
recensereVietnamica vocabularium duas partes principales habet: verba Vietnamica pura et verba mutuata. Sunt etiam verba mixta quae e complexione mere Vietnamensis et externis elementis oriuntur.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Vide titulum operis Alexandri de Rhodes, Linguae Annamiticae seu Tunchinensis brevis declaratio (Romae, 1651); seu Tunchinensis, Tunquinensis.
- ↑ Lingua Vietnamica apud Ethnologue [Anglice]
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |