Lingua Nanticoke
Lingua Nanticoke est exstincta lingua Algonquiana olim in usu in Delavaria et Terra Mariae.[1] Eadem lingua in usu etiam fuit a nonnullis tribubus propinquis, inter quas tribus Nanticoke (principatus regnans), Choptank, Assateague, et probabiliter etiam Piscataway et Doeg.
Vocabularium
recensereNanticoke aliquando habetur dialectos linguae Delavariae, sed vocabularium fuit distinctissimum, ut nonnulla glossaria brevia monstrant, omnia linguae quae supersunt. Unum est index centum quadraginta sex verborum, a Ioanne Heckewelder, missionario Moraviano anno 1785 compositus, ex conloquio cum principe Nanticoke, tum in Canada habitante.[2] Aliud est index trecentorum verborum anno 1792 perscriptus a Gulielmo Vans Murray, tum repraesentativus Civitatum Foederatarum, Thoma Jeffersonio suadente. Murray indicem fecit ex homine Nanticoke in Comitatu Dorchester Terrae Mariae, parte patriae historicae.[3]
Nanticoke hodierna
recensereGrex hominum Nanticoke in vico Millsboro Delavariae, cum auxilio locutoris linguae similis Anishnabay, anno 2007 convenerunt ad redintegrandam linguam, vocabulario Thomae Jeffersonii utentes.
Adnotationes
recensere- ↑ Raymond G. Gordon, Jr, ed., Ethnologue: Languages of the World, ed. 15a (Dallas: Summer Institute of Linguistics, 2005).
- ↑ Heckewelder 2003.
- ↑ Thomas Jefferson, Minor Vocabularies of Nanticoke-Conoy. American Language Reprints. (Evolution Pub & Manufacturing, 2003, ISBN 9781889758459).
Bibliographia
recensere- Heckewelder, John. 2003. Heckewelder's Vocabulary of Nanticoke. American Language Reprints, 31. Evolution Pub & Manufacturing. ISBN 9781889758305.
- Vans Murray, William (2009). A Vocabulary of the Nanticoke Dialect. American Language Reprints. Evolution Pub & Manufacturing. ISBN 9780964423435
Nexus externi
recensere- Custom lexicon: The Interactive ALR – includes all known Nanticoke data
- Native Languages of the Americas: Nanticoke (Southern Delaware)
- OLAC resources in and about the Nanticoke language
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |