Lingua Algonkina
ᐊᓂᔑᓈᐯᒧᐎᓐ Anicinâbemowin
Taxinomia:
Linguae Algonquianae
 Lingua Algonkina
Locutores: circa 2680 (2006)
Sigla: 1 , 2 alg, 3 alq
Status publicus
Officialis
Privata Canada (Quebecum, Ontario)
Litterae:
Scriptura: Syllabarium Canadense, Latina
Procuratio:


Lingua Algonkina[1] vel Algonquina[2] (ipsa lingua Anicinâbemowin) est lingua familiae Algonquianae, qua loqebantur Algonkini, qui Quebecum et Ontarionem provincias Canadae incolebant. Circa 2680 hominum ann0 2006 linguam Algonkinam sciebantm, sed 10% soli ae ut lingua prima utebantur. Dialectus linguae Ojibwayensis interdum habetur.

Cum missionarii Francogallici linguam Algonkinam bene scirent, saepe in libris Latinis memoratur; nomen familiae linguarum Algonquianae ab ea ortum saepe cum nomine linguae ipsae confunditur, sed distinguendum aliquo modo est.

Bibliographia

recensere
  • Cuoq, Jean André. 1886. Lexique de la langue Algonquine. Mons Regius
  • Cuoq, Jean André. 1891? Grammaire de la langue Algonquine.

Nexus externi

recensere