Aspectus hodiernus
Tabula commemorativa de prisco possessore

Domus Alexis (Theodisce: Alexishaus, Lindeneck) aedificium quoddam illustre est/erat Arnstadii in Germania, via Alexisweg nr 2. Ibi scriptor Willibaldus Alexis habitabat. Nunc firma argentaria moderna ibidem invenitur.

HistoriaRecensere

Anno 1852 decisionem fecit Willibaldus Alexis quotannis plures menses Arnstadii manere, cum semel ferias iucundas egisset in ista curationum urbe notissima. Villa aestiva constructa est, quam confecerunt anno 1854. Iam duos annos post Alexis oppidanus Arnstadiensis perpetuus factus est.

Anno 1881 filia eius domum institori aulico Frederico Spittel vendidit. Anno 1893 aedificium redditum est in domum curationum cum caupona et saltatorio conclavi. Eadem ballationes, concentus, theatra, carnelevarii festa fiebant.

Anno 1900 aedibus additum est refectorium magnum et paenularum conditorium. Tunc in aula personis MCC una sedere licitum est. Anno 1912 Rosa Luxemburg orationem magni momenti habuit in favorem Factionis socialis democraticae Germaniae ante suffragia donanda Diaetae Imperii Germanici constituendae. Anno 1953 domus culturalis exorta est pro officii telephonici operariis Arnstadiensibus, cui postea nomen RFT-Kulturhaus datum est. Usque annum 1989 spectaculis innumerabilibus saltandi canendive locus praebebatur, ad quae invitati sunt saepe et illustres homines (e.g.Herbertus Roth, Eberhardus Cohrs, Manfredus Krug, Dean Reed).

Usurpatio post 1990 et structio novaRecensere

Post annum 1990 sedes facta est associationis carnelevario dedicatae nomine AKC. Anno 1991 circulus domus fautorum nomine Bürgerhaus Lindeneck e.V. fundatus est, cui animo erat servare substantiam structoriam historicam. Casa anno 1997 in possessionem urbis venit. Privatus quidam homo cauponam cum xystis instituit, qui autem aere dirutus est. Tum domus usque annum 2012 munere vacabat. Anno 2011 taberna argentaria Erfurter Bank domum emerat. Cum murorum originalium servatio nimis multo constaret, totum aedificium denuo a radicibus erigendum esse credebatur.

Nexus externiRecensere