Licet multa
Licet multa est encyclica epistula papae Leonis XIII episcopis Belgicis data et die 3 Augusti 1881 promulgata. In ista encyclica papa de Ecclesia Catholica Belgica et de pugna inter Ecclesiam et Civitatem Belgicam de religione in disciplinis scripsit.
Historia
recensereIn querelis scholasticis in Belgio agebatur de instructione religiosa generatim, quibus interfuerunt et scholae publicae et auctoritates ecclesiasticae. Namque fautores instructionis non confessionalis cursum neutralem et ab Ecclesia segregatum praetulisse videbatur. Papa encyclicae exarandae impulsus est rixis primis instructoriis saevientibus annis inter 1878 et 1884. Postulaverunt enim ecclesiastici, ut discipuli continuo religiosa docerentur.
Adhortatio in fidei unionem
recensereLeo XIII summus pontifex in introductione consuetudines optimas pristinas et catholicorum domesticorum fidem sublineabat. Praesertim laudabatur infantium eruditio in ludo litterario, quae fundamento esset in gymnasia, collegia superiora et universitates. Tamen se res negligere nolle imbribus atris imminentibus neque sineretur divisio christifidelium Belgorum minans. Itaque Belgii primas operam quoquo modo daret ad schisma vitandum.
Exhortatio
recensereIn fine episcopus Romanus monet Belgii primatem ut ipse vigil prime pro hominibus pugnaret quorum iuventutis instructio est. Scientiarum atque rerum scholicarum adiutores semper manerent uniti et firmi in fide tradenda.