Liber Graecus
Liber Graecus est liber definitivus Austriacus qui ad adolescentes studiosos sermonem Graecum docendos proponebatur. Cuius nomen alterum est Βιβλίον ελληνικόν.
Historia
recensereIam ex anno 1930 philologorum strenuorum trias —Aemilius Gaar, Mauritius Schuster, et Ferdinandus Schupp — magnum opus didacticum confecit, quod per decennia manuale publicum in Hellenicis pro tota Austria fuisse videtur. Interdum paulo aptandum fuit ad horaria in temporibus mutata, ut patet.
Editio octava anno 1968 Conradus Holeschofsky tractavit; ultima autem editio decima anno 1984 in lucem prolata est. Nostris temporibus gratis inspici potest in paginis seminarii Slavici Almae Matris Leopoldino-Francisceae Aenipontanae, quam ob rem gratiae maximae agendae sunt.
Dispositio
recensereOmnia in partes quadragesima duas divisa sunt, alumnos quam primum in lectionem originalium textuum praeparatura. Namque multa parvis unionibus offeruntur, ubi sententiae verae inde ab initio praevalent. Ita felicem in modum intraclusa est introductio in vitam et mores antiquorum Graecorum, quae erudiendis gaudio et studio sit. In hoc libro inter Graecos Athenorum cultus atque humanitas plerumque praefertur.
Altera autem pars vocabula et grammaticam cum phonologia, morphologia, et syntaxi continet.