Liber Garterianus
Liber Garterianus est liber manu pictus, inter annos 1430 et 1450 confectus a Gulielmo Bruges qui eo tempore rex armiger (King of Arms) meruit apud Ordinem Garterianum; qui ordo ante annos fere centum iussu regis Anglici Eduardi III conditus erat. Liber effigies praebet illorum equitum qui primi in Ordinem instituti sunt. Hodie in Bibliotheca Britannica ostentatur, ubi e collectu Stowe pervenit; siglum Stowe 594 habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Librum Garterianum spectant. |
- Catalogus Bibliothecae Britannicae
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.