Aperire sectionem principem
Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Lĭber (-bri, m.), nomen substantivum, est:

  1. Liber: pars, melius tunica interior (phloema, -tis n dicta) corticis arborum (e.g. Betula spp.)
  2. Liber: volumen vel codex, chartis vel foliis vel schedis confectus
  3. Liber: opus in voluminibus scriptum

Līber (-bĕri, m./f.), nomen substantivum, est:

  1. Liber pater, deus Romanus vini culturae, Baccho adsimilatus
  2. Liberi, filii parentium liberum, qui et liberi sunt.

Līber (-ĕra, -ĕrum), nomen adiectivum, est:

  1. Libertate fruens.

Lībera, nomen substantivum, est:

  1. Libera seu Ariadne, Bacchi uxor
  2. Libera seu Proserpina, Liberi patris soror