Liangzhu (urbs antiqua)
locus archaeologicus
Liangzhu sive litteris Sinicis 良渚 est locus archaeologicus iuxta vicum hodiernum Liangzhu in pagis suburbanis urbis Hanchei provinciae Zhejiang in Serica. Ibi vestigia habitationum, urbis moeniorum, domus principalis, horrei ad oryzam conservandam annis reperta sunt, quae res omnes inter 5 400 et 4 250 a.p. confectae essent.
Urbs antiqua sub collibus Fengshan et Zhishan posita formam rectangularem habuit, angulis curvatis, longitudine (a borea ad austrum) fere 1 850 metris, latitudine fere 1 600 metris, superficie 290 hectaris.
Bibliographia
recensere- Bin Liu et al., "Earliest hydraulic enterprise in China, 5,100 years ago" in PNAS (4 Decembris 2017) Epitome
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad urbem antiquam culturamque Liangzhu spectant. |
- Situs musei Liangzhu
- Pagina apud UNESCO
- Bob Yirka, "Earliest example of large hydraulic enterprise excavated in China" (5 Decembris 2017) apud Phys.org