Lex Claudia de nave senatorum anno 218 a.C.n. postulante tribuno plebis Quinto Claudio lata senatores eorumque filios navem possidere ultra 300 amphoras continentem vetavit. Invito senatu hac ratione lata est, ne annona latifundiorum ex Italiae agribus lucrandi causa in externas partes exportentur. Eo modo senatores  obligati sunt, ut morem maiorum translaticiamque vitam insumptuosam observarent.

Navis oneraria

Apud Livium legimus Quintum Claudium praeter se uno solo senatore Gaio Flaminio nixum esse qui nolentibus ceteris patribus conscriptis in lege ferenda populi gratia confisus est, quare posteriore anno secundum consulatum assecutus est.[1] 

Fons recensere

Livius: ab urbe condita, Liber 21, 63

Notae recensere

  1. Michael Crawford: Die römische Republik. dtv, München 1983 (dtv-Geschichte der Antike), ISBN 3-423-04403-9, Die Opposition, p. 66

Nexus externi recensere