Leslie Manigat
eruditus et politicus Haitiae
Leslie Manigat, plenius Leslie François Saint Roc Manigat (Portu Principis natus die 16 Augusti 1930; ibidem die 27 Iunii 2014 mortuus) fuit eruditus Haitianus et breviter praeses patriae.
Leslie Manigat fuit alumnus Sorbonae Parisiensis. In eadem urbe postea docuit apud universitatem Parisiensem VIII, sed etiam alibi: Baltimorae in universitate Hopkinsiensi, Caracis in universitate huius urbis, atque apud universitatem Indiarum Occidentalium. Die 17 Ianuarii 1988, comitiis non rite habitis, praeses Haitiae institutus est iussu praesidis militaris Henrici Damphy. Quem post quattuor menses Manigat in carcerem mittere volens, demissus est ipse statim, successore eodem Damphy.
Bibliographia
recensere- Greg Chamberlain, "Leslie Manigat obituary" in The Guardian (30 Iunii 2014)
Principes Haitiae