Ioannes Claudius Duvalier

praeses Haitiae

Ioannes Claudius, vulgo Jean-Claude Duvalier (ad Portum Principis natus die 3 Iulii 1951; ibidem die 4 Octobris 2014 mortuus), filius tyranni Francisci Duvalier uxorisque eius Simonae, fuit et ipse tyrannus vel praeses Haitiae, patri successor, a die 22 Aprilis 1971 ad 7 Februarii 1986. Francisco "Papa Doc" agnominato, scilicet "pater medicus" (medicus enim olim meruit), Ioannes Claudius "Bébé Doc" nuncupatus est.

Ioannes Claudius Duvalier, in Portum Principis nuper reditus, die 19 Ianuarii 2011 extra cubiculum suum stat

Bibliographia recensere