Arcus Septimii Severi imperatoris.
Forum urbis
Theatrum Leptis Magnae

Leptis Magna[1] sive Lepcis Magna[2] fuit urbs provinciae Africae a Carthagine 100 chiliometra in meridio-orientem versus distans.

DescriptioRecensere

Sita est ista urbs Carthaginensis ad Syrtem Maiorem, quae inter tres Africae megalopoleis notissima fuit. Duabus partibus constituitur, quarum oppidum anticum Punicum portum templa litora crepidinem habet. Ad orientem iacet oppidum novum Romanorum cum hippodromo et amphiteatro. Gaius Sallustius Crispus tradidit Sidonios urbem condidisse. Cupiditas mercandi cum terris magis meridionalibus urbem amplificavit auxitque. Saeculo IV vastata est urbs a Libycis, saeculo VII ab Arabibus. Ne confundatur haec urbs cum Lepti Parva in ripam orientalem Tunesiae sita.

Locus adhuc est sedes Archiepiscopi titulari (AE) Sanctæ Romanæ Catholicæ Ecclesiæ.

Incolae notiRecensere

NotaeRecensere

  1. Leptis, -ptis, Acc. -ptim et -ptin, Abl. ptī, f. (Λέπτις)
  2. Tacitus, Historiae 4,50: "Lepcitani". Praeterea in inscriptionibus, vide Lepcis Magna.

External linksRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leptim Magnam spectant.
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!