Leopoldus Weisel
Leopoldus Weisel[1] (natus apud Tustam[2] in Bohemia 1804 - mortuus ibidem 1873) fuit medicus et scriptor Austriacus, qui dum Pragae studia medica sequebatur, multas fabulas antiquas audivit ab eis apud quos deversabatur. Haec collecta a Lupo Pascheles in florilegio "Sippurim" edita sunt. Notissima fabularum eius est illa de Golem Pragensi ab inclyto Rabbino Iuda Leone ben Bezalel creato.
Notae
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.