Leo vulgo Léon Renier (natus die 2 Maii 1809 Charleville in praefectura Ardennae, mortuus die 11 Iunii 1885 Lutetiae) fuit epigraphus et historicus Francogallus.

Leon Renier, historicus Francogallus

Renier anno 1832 collegii Negellensis praeses fuit antequam Lutetiae operam daret in conficiendo lexico praetitulato »Dictionnaire encyclopédique de la France« (1840–45). Postea disposuit editionem operis »Encyclopédie moderne« (Lutetiae 1845–1851) et anno 1847 in bibliotheca universitaria Parisiensi laborare coepit. Cui ex anno 1860 praefuit. Anno autem 1861 professor de epigraphia Latina in Collegio Franciae est creatus. Annis inter 1850 et 1854 in Algerium profectus est iter officiale scientificum in epigraphicis facturus. Instituto adhaesit inde ab anno 1856; anno 1861 Hortos Farnesianos Romae in Monte Germalo comparavit ubi et excavationes factae sunt.

Opus eius magnum fuit »Recueil des inscriptions romaines de l'Algérie« (Lutetiae 1855–58, infinitum). Insuper mentionem faciamus de his: »Mélanges d'épigraphie« (Lutetiae 1854), »Recueil de diplômes militaires« (Lutetiae 1876) , Theocriti editionem cum conversione Francogallica (Lutetiae 1847). Anno 1845 condidit periodicum »Revue de philologie, de littérature et d'histoire ancienne«, quod duos annos post periit usque resurrectionem anno 1876 moderatoribus Tournier, Havet, Graux. Operum Bartholomaei Borghesi volumina saltem VIII a Renier vulgata sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonem Renier spectant.