Lazarus Bonamicus
Lazarus Bonamicus (natus Bassani a. 1479 - mortuus Patavii a. 1552) fuit humanista et scriptor italicus.
Vita
recensereRudimentis imbutus in oppido patrio, Bonamicus studuit apud Universitatem Patavinam, ubi factus est amicus idem atque discipulus Petri Pomponatii, Reginaldi Poli et Petri Bembi; Anno 1510 praeceptor factus est Mantuae Antonii Cantelmi et Galeatii Gonzagae. Romam vocatus est a Leone Decimo Pontifice Maximo anno 1521, sed, Urbe a. 1527 vastata, abivit Venetias, et a. 1530 electus est lector Graecarum Et Latinarum Litterarum apudUniversitatem Patavinam. Qui lector linguam Latinam longe anteponebat linguae vulgari et stilum classicum Ciceronis vel Virgilii extollebat. A. 1540 autem discipulus eius fuit Ioannes Michael Brutus .
Fuit sectator philosophiae pompanatianae, et socius, una cum Petro Aretino, Ruzante, Sperono Speronio, Benedicto Varchio et Aloysio Alamanni, Acadamiae quae italice Accademia degli Infiammati nuncupabatur; quae societas, a Leone Ursino condita, brevem vitam egit et favebat materialismo philosophico illius philosophi Mantuani.
Primum sepultus est in Ecclesia sancti Joannis a Verdara, sed Sepulcrum eius translatum est a. 1866 in claustro novitiati, non longe ab Ecclesia Sancti Antonii Paduani .
Index
recensereOpera
recensere- Concetti della lingua latina di un ualente huomo letteratissimo, per imparare insieme la grammatica, et la lingua di Cicerone, nuouamente a utilità commune posti in luce, Venetiis, prelis Bolognino Zaltieri, 1562
- L. Bonamici Bassaniensis Carminum liber, Venetiis, apud Ioann. Baptist. Somaschum, 172
Commentaria
recensere- R. Avesani, «BONAMICO (Bonamici, Buonamici, Buonamico), Lazzaro (Lazzaro da Bassano)», in Dizionario Biografico degli Italiani, Volume 11, Roma, Istituto dell'Enciclopedia Italiana, 1969.
- F. Piovan, Per la biografia di Lazzaro Bonamico. Ricerche sul periodo dell'insegnamento padovano (1530-1552), Trieste, 1988 ISBN 88-850-8302-1
Nexus interni
recensere
Nexus externi
recensere- Bonamico: Lazare la voce in Enciclopedie on line, sito "Treccani.it L'Enciclopedia italiana".
Vide Lazarum Bonamicum apud Vicifontem. |