Latinitas neoscholastica
Latinitas neoscholastica[2] est genus linguae Latinae ecclesiasticae, quam philosophi neoscholastici, qui ordini Iesuiticae adnumerabantur, in operibus suis conscribendis adhibere aetate recentissima in Ecclesia Catholica solent. Haec traditio ad eruditionem Latinam Iesuitarum revocatur. Hae litterae ab exeunte undevicensimo apparuerunt, cum encyclica Aeterni Patris philosophiam scholasticam redivivam reddidit, et usque ad Concilium Vaticanum II floruit. Quae cum ita sint, Latinitas neoscholastica est tempus linguae Latinae maioris momenti saeculo quoque vicensimo adhibitae. Scriptores diversissimis de gentibus mundi Catholici oriundi (praecipue Germani, Austriaci, Itali, Francici) de quaestionibus theologicis, philosophicis, scientificis opera Latine exaraverunt. Plurima huiusmodi opera in Universitate Pontificia Gregoriana in lucem prolata sunt.
“ | Variis de causis—utputa politica, curricula scholaria Latinitatem reprimentia, odium extraecclesiastium quicquam Iesuitici, Concilium Vaticanum II—hoc non factum est, et hoc genus Latinitatis prorsus in oblivionem mersum est saeculi dimidio transacto, quod hodie continens perdita nobis esse videtur.[1] | ” |
—Philippus Roelli: Latin as the language of science and learning, p. 371. |
Latinitas neoscholastica, ut Philippus Roelli arbitratur (2021), conferre potuisset ad linguam Latinam in scientiis adhibitam. Quae lingua quamvis barbarismos quosdam in terminologia scientifica continuisset, attamen demonstravit, quomodo lingua Latina in scientiis adhiberi quivisset.[3] Proinde ille hanc Latinitatem pragmaticam[4] nuncupat.
Historia
recensereAntequam philosophiam neoscholasticam in ecclesia Romana restauravissent, commemorandi sunt pontifices qui hanc philosophiam crebro laudaverunt, commendaverunt, utputa Sixti V bullam "Triumphantis Hierusalem" (1588), Pii VI constitutionem "Auctorem fidei" (1794) contra Synodum Pistoriensem. Pius IX scripsit: "Methodus et principia, quibus antiqui doctores scholastici theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt."
Philosophiam neoscholasticam ab encyclica "Aeterni Patris" subsequentibus summis pontificibus restauratam esse ferunt, postquam Kleutgen S.J. primo iterum hanc philosophiam in lucem posuit. Ut Iosephus Santeler (1953) scribit, "tum scientifica inquisitio historiae philosophiae mediaevalis, quae hucusque per saecula plane ignota et contempta erat, tum seria discussio problematum a philosophia moderna positorum effecerunt, ut philosohpia scholastica hodie omnino alia aestimatione et agnitione gaudeat quam ante centenarium et ut inter philosophias validissimas et fructuosissimas nostri temporis nominari debeat." [5]
Quid sit philosophia haec
recenserePhilosophia scholastica nuncupatur id genus philosophiae, quae a theologis philosophisque medii aevi tradita est. Proprium scholasticorum fuit, ut "1. in theologia uberius philosophia, aristotelea praesertim, ad veritates revelatas profundius intellegendas, efficacius defendendas et inter se copulandas uterentur secundum illud Anselmi: "fides quaerens intellectum", "credo, ut intelligam" - 2. philosophiam a fide distinctam paulatim perficerent, maxime Aristotelem sequentes.[6]" Ad essentiam illius pertinent: 1. Pleno sensu christiana est, quatenus principales veritates naturales, quas fides christiana continet, ipsa quoque docet et generatim debitam observat relationem ad ifdem; quo differt tum a graeca, arabica, iudaica, tum maxime a philosophia moderna. 2. Potissimum philosophiae aristotelicae superstruitur. . . . Unum est naturale, philosophia aristotelica, quae summum attigit, quod ratio ex se in philosophica speculatione de principalibus veritatibus umquam praestitit, cui igitur omnis ulterior progressio superstruenda est. Alterum vero supernaturale est, fides, quae easdem veritates clarius exponens rationem in iis propria industria inveniendis, demonstrandis et sine errore retinendis extrinsecus dirigit."[7]
Quo pacto philosophiam scholasticam sequebantur
recensereSanteler nos certiores facit, "philosophiam scholasticam esse christianam philosophiam maxime genuinam, quam fidei conformem aetas christiana, spiritu veritatis afflante et auctoritate Ecclesiae manuducente procreavit. Ipsam solam conservare illas veritates, quae mentem vitamque humanam regere debent, et illa principia et methodum philosophandi sectari quae veritatis mentisque humanae indoli apprime consentanea sunt." Verumtamen minime infitiatur eam philosophiam variis defectibus propter tempora caruisse. In subtilitatibus excedebant, sicut asserit, in scientia naturalium rerum graves errores docebat. Substantia autem doctrinae philosophicae et methodi valorem perpetuum habere arbitratur.[8]
Auctores neoscholastici
recensereOpera
recensere- Josephus Fröbes, Psychologia speculativa, Tomus I-II, Friburgi Brisgoviae, 1928
- Josephus Donat, Summa philosophiae Christianae, Logica, Critica, Ontologia, Cosmologia, Psychologia, Ethica, Ethica generalis, 1905-1945
- Josephus Gredt, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, Friburgi Brisgoviae, 1901
- Stanislaus De Backer, Institutiones metaphysicae specialis, Parisiis, 1899-1901
Notae
recensere- ↑ Anglice "For a variety of reasons—politics, school curricula de-emphasising Latin, dislike outside the Catholic Church of all things Jesuit, last and not least Vatican II—this did not happen, and this kind of Latin has been so utterly forgotten in the past half-century that it looks like a lost continent to us today."
- ↑ Baring, Edward (2019), Converts to the Real: Catholicism and the Making of Continental Philosophy, p. 26.
- ↑ Roelli, Philipp (2021), Latin as the language of science and learning (De Gruyter, ISBN 978-3-11-074575-7), 369–72.
- ↑ Ibid., p. 371.
- ↑ Santeler & Donat, Logica, Summa philosophiae Christianae.
- ↑ Ibid. p. 21.
- ↑ Ibid.
- ↑ Ibid. p. 27.