Classis : Mammalia 
Ordo : Rodentia 
Subordo : Hystricomorpha 
Familia : Diatomyidae 
Genus : Laonastes 
Jenkins, Kilpatrick, Robinson & Timmins, 2005
Species : L. aenigmamus 
Laonastes aenigmamus 
Jenkins, Kilpatrick, Robinson & Timmins, 2005  
Conservationis status

Laonastes aenigmamus est rodens Laotiense e Khammouanensi provincia. Species primum 18 Aprilis 2005 ab Jenkins et conlegis descripta est, qui eam esse tam differens a rodentibus aliis censuerunt ut in nova familia, Laonastidis, posuerunt.

Hae animalia rattis fuscis cauda pingui ac pilosa similia sunt. Eorum calvariae valde distinctae sunt, cum proprietatibus quae ab aliis mammalibus ea separant.

Familia nova

recensere

Nova mammalis exstantis species quae familiam admodum novam repraesentat raro detecta est. Ante laonastae detectionem a scientia occidentali, incidens recentissimum fuit craseonycteridis anno 1974.

Nomen laonastes Palaeograece significat 'incola lapidum', e λᾶος 'lapis' (quia inter lapides calcinas habitat) in lusu verborum cum Laosio ubi detectus est, et νάστης 'incola'.

Nomen specificum aenigmamus, hoc est, aenigma mus, significat eius statum ignotum inter rodentia.

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks