Lanificae sive fabula Arachnes (Velazquez)
Lanificae sive fabula Arachnes est notissima tabula a pictore Hispanico Velazquio saeculo septimo decimo picta, hodie in Museo Pratensi servata.
De fabula eiusque interpretatione (Xavier Mata Oroval)
recenserePrimum omnium cernuntur feminae lanae deditae: lanam faciunt. A sinistra sedet anus, fortasse anus, in umbra; at a dextra splendet nobis virgo quaedam. Praeterea tres ministrae sunt eis auxilio. Sed pergamus introrsus et ascendamus in cubiculum ubi adsunt quoque quinque feminae, e quibus illa a dextra ad nos respicit. Sed inter eas eminet femina quaedam quae bracchium dextrum tollit minaciter ad feminam quae ante se stat. Post feminas, in pariete cubiculi pendet magna textilis pictura ubi deducitur vetus et notissimum argumentum: est raptus Europae. Et, re vera, haec textilis pictura in tabula est raptus Europae a Rubenio depictus, qui quidem tabulam Titiani imitatus erat. Et tabula Titiani est in musaeo et tabula Rubenii quoque. Ergo inest tabula in tabula. Sed ad fabulam redeamus: illam pulchram telam texerat virgo quaedam, illa virgo, Arachne nomine, quae ante Minervam stat, et illa virgo clarissima non loco nec origine gentis erat sed arte. Arachne arte sua superba erat: contexebat opera mirabilia sed negabat se omnino a Minerva doctam esse, et Minerva erat dea lanificii, inter alia. Superbia Arachnes offendit maxime Minervam, feminam galeatam quae tollit bracchium minaciter, et primum Minerva descendit in terras, anum simulat et monet Arachnen ut famam faciendae lanae tantum inter mortales petat et veniam deae roget. Sed temeraria Arachne anum illam spernit et perstat in incepto et in sua fata ruit. Tum denique Minerva removit formam anilem et fuit inter eas maximum certamen lanificae artis. Cum Minerva dea acu pingeret magnas res gestas deorum dearumque et poenas superborum hominum, Arachne finxit, acu pinxit caelestia crimina, improba facta deorum erga homines, et in primis raptum Europae. Mirum in modum, palmam tulit certaminis Arachne, et offensam non tulit Minerva, sed rupit pictas vestes Arachnes et ter quaterve frontem Arachnes percussit radio, et addidit minacia verba: “Vive quidem, pende tamen, improba!” et, quia nomen est omen, Arachne in araneam mutata est, et in aeternum pendet et exercet antiquas telas.