Lage (Saxonia Inferior)
Lage est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Lage est praeterea pars Neuenhaus communis generalis.
Locus: 52°28′2″N 6°57′37″E
Numerus incolarum: 1 052
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 1183, castellum Lagense primo in actis descriptum est. Inter bellum Hispano-Nederlandicum, castellum anno 1623 deletum neque deinde refectum est. Ad annum 1803 regio Lagensis deinde quasi sui iuris fuit.[2] Ab anno 1806 Lage ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Lage pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Lage ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Lage cum aliis communibus se ad Neuenhaus commune generale coniunxit. Anno 2011, Henricus Bosch novus magister civium electus est.
Notae
recensere- ↑ Nomen adiectivum: Lagensis. Hermannus Hamelmannus, Opera Genealogico-Historica, De Wastphalia & Saxonia Inferiori (Lemgoviae: Sumptibus Henrici Wilh. Meyeri, 1711), 243.
- ↑ Pagina communis generalis Neuenhaus de historia vici Lage
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lage spectant. |