Lacus Okeechobee (IPA [ˌoʊkɨˈtʃoʊbiː]) ab incolis Anglice saepe tantum Lacus et per ludibrium The Big O (Magnum O) appellatus, est maxima lacus aquae dulcis in civitate Florida, septimus lacus aquae dulcis in Civitatibus Foederatis,[1] et secundus lacus aquae dulcis omnino in quadraginta octo civitatibus confinientibus contentus.[2] Lacus aream circa 730 milium quadratorum (1890 km²) comprehendit, paene dimidium magnitudinis civitatis Rhodensis Insula, et pro lacu eius magnitudinis est praeter modum humilis, circa 3 m (9 pedes) altus. Lacus divisus est a comitatibus Glades, Okeechobee, Martin, Litore Palmensi, et Hendry. Tabulae Floridae[3] monstrant omnes quinque comitatus in uno puncto prope medium lacum convenire.

Lacus Okeechobee ex aere

NotaeRecensere

  1. Muller, Peter O. "Lake Okeechobee." World Book Online Reference Center (2008), 12 Ianuarii 2008, http://www.worldbookonline.com/wb/Article?id=ar309640.
  2. http://sofia.usgs.gov/virtual_tour/lakeokee/index.html
  3. Tabula Comitatuum Floridae ex U.S. Census Bureau.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!