Universitas Parisiensis
Universitas Parisiensis, plenius Universitas magistrorum et scholarium Parisiensis (Francogallice Université de Paris) est universitas studiorum Lutetiae in urbe anno circiter 1150 constituta. Chartam regis Francici Philippi II anno 1200, bullam papae Innocentii III (qui ipse scholaris Parisiensis fuerat) meruit. Saeculis insequentibus studiis philosophicis, iuridicis, theologicis innotuit. Nomen collegii theologici Sorbonae compendiose pro universitate omni usurpatur.
Civitas: Francia
Locus: 48°50′55″N 2°20′37″E
Rectio
Origo
Dissolutio: 1 Ianuarii 1971
Tabula aut despectus
Finis universitati Parisiensi bis posita est. Anno 1793 iussu regiminis revolutionarii clausa, ab anno 1806 sub forma quinque facultatum autonomarum, sed non ante annum 1896 sub antiquo nomine "universitatis Parisiensis" restituebatur. Sententiola universitatis redivivae fuit "Hic et ubique terrarum". Cuius functio motibus scholarium anno 1968 abrupta est. Lege eodem anno ab Edgaro Faure lata, singula universitas in successores tredecim anno 1970 divisa est, quae ab initio numeris, deinde agnominibus mutabilibus distinctae sunt: I Panthéon-Sorbonne, II Panthéon-Assas, III Sorbonne-Nouvelle, IV Paris-Sorbonne, V René-Descartes, VI Pierre-et-Marie-Curie, VII Denis-Diderot, VIII Vincennes-Saint-Denis, IX Paris-Dauphine, X Paris-Nanterre, XI Paris-Sud, XII Paris-Est, XIII Paris-Nord.
Bibliographia
recensere- Caesar Egassius Bulaeus, Historia universitatis Parisiensis (Parisiis, 1665) (Textus apud Google Books)
- Henricus Seuse Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis vol. 1. Lutetiae: Delalain, 1889 Textus apud Internet Archive
- Stephen C. Ferruolo, The Origins of the University: The Schools of Paris and Their Critics, 1100-1215. Stanfordiae: Stanford University Press, 1985 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Parisiensem spectant. |