La dolce vita (1960)
Vita dulcis
DispositorFridericus Fellini
ScriptorAenius Flaiano
Tullius Pinelli
Primi actoresMarcellus Mastroianni
Anita Ekberg
Anouk Aimée
CompositorIoannes Rota
Duratio174 min
LinguaItaliana

La dolce vita (Italiane; scilicet Latine Vita dulcis) est historiae cinematographiae clara pellicula a moderatore Italico Friderico Fellini anno 1960 edita. In hac pellicula hi actores agunt:


Argumentum

recensere

Marcellus est diurnarius romanus de societate nobili, qui scriptor seriorum fieri exspectat. Missus ad accipiendam celeberrimam actricem in aeroportu, admiratur de ea et proponit ei Romam circumire, inter vanitates vitae lascivae nocturnae. Iter eorum finit cum balneo in Fontana di Trevi, ubi Marcellus adeo admiratur quomodo actrix se adhibeat, ut confiteatur ei eius admirationem. Albente caelo, diurnarius ab homine cum actrice pacto percutitur. Marcellus, commotus vita arida nobilis societatis romanae, vivit vitam errationis sine sensu. Una dierum cognoscit Steiner, scriptor seriorum atque homo altae cogitationis magnaeque scientiae, in quo Marcellus quaerit quod non invenit in alia pelliculae persona: consolationem intellectualem alicuius qui felix cum "dulci vita" non est, sed etiam Steineri, ut aliorum, vita vacua est et is sibi manum affert postquam filios suos necavisset. Fastidiosus istius vitae generis et cupidus scribendi seria, Marcellus in vicum provincialem, taciturnum et tranquillum fugit. Sed eius tranquillitas brevis erit... [in progressu]

Nexus externus

recensere
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
 
cine-stipula

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!