Joyos
(Redirectum de L'autr' ier el dous tems de Pascor)
Joyos fuit trobator Tolosanus. Ex opere Joyos superest unum tantum carmen pastorale vel pastorela quo nomen eius includitur (incipit "L'autr' ier el dous tems de Pascor": P.-C. 270,1),[1] structuram repetens carminis anterioris a Lanfranco Cigala compositi (incipit "Lantelm, qui.us onra ni.us acuoill"). Lanfranco inter annos fere 1235 et 1257 florente, censetur Joyos saeculo XIII vel medio vel exeunte floruisse.
L'autr' ier el dous tems de Pascor
recensereHoc carmine Joyos ad pastorellam quandam formosam de inflexibilitate dominae suae plangit.
Notae
recensere- ↑ Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones carminis
- Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 124-130: textus apud Gallica (Occitane, Francogallice)
- Jean Audiau, La pastourelle dans la poesie occitane du moyen âge (Lutetiae: De Boccard, 19234) pp. 111-116: textus apud archive.org (Occitane, Francogallice)
- F.-J.-M. Raynouard, Choix des poésies originales des troubadours vol. 5 (Lutetiae: Firmin-Didot, 1820) pp. 241-242: textus apud archive.org [Textus imperfectus] (Occitane)
- Eruditio
- Alfred Jeanroy, La poésie lyrique des troubadours. Tolosae: Privat, 1934
- Don A. Monson, "The Troubadour's Lady Reconsidered Again" in Speculum vol. 70 (1995) pp. 255-274, praecipue p. 268 JSTOR