Franciscus Iustus Maria Raynouard

Franciscus Iustus Maria vulgo François Just Marie Raynouard (natus Brignoles in praefectura Varidiniensi die 18 Septembris 1761; Passicii, hodie ad Circumdarium XVI Lutetiae, die 27 Octobris 1836 mortuus), causidicus, fuit linguarum romanicarum philologus, scriptor scaenicus et etiam historicus Francicus. Anno 1807 Raynouard in Academiam Francicam cooptatus est.

François-Juste-Marie Raynouard, effigies in oppido natali Brignoles

Iuris consultus parlamenti praeses vicarius anno 1791 creatus est. Propterea quod theoriis modestis favebat anno 1793 in carcerem coniectus est. Finis Regiminis terroris eius decapitationem impedivit. In patriam revertit, ubi tamquam defensor publicus agebat.

Sed anno 1800 Lutetiam iit dramatibus scribendis. Annis 1806 et 1811 membrum in nomothetica turba (corps législatif) erat, quae ab eo rogaverat narrationem scientificam de Francogalliae statu. In commentatione autem acrius in gubernium ingressus est, ut commissio nomothetica aboliretur. Restauratione politica perfecta pro libertate opinandi et instrumentis communicationis socialis liberis pugnabat. Anno 1817 Academiae Francicae secretarius perpetuus est declaratus.

Scipsit e.g. Caton d'Utique (tragoedia, 1794); Socrate dans le temple d'Aglaure (carmen 1804); Les Templiers (tragoedia, 1805); Monuments relatifs à l condamnation des Chevaliers du Temple et à l'abolition de leur ordre (1812); Les états de Blois (tragoedia, 1814); Grammaire romane (1816); Choix des poésies originales des Troubadours (1817); Lexique roman (1836).

Bibliographia

recensere
  • Jürgen Storost: "Zur Stellung Raynouards in der Geschichte der romanischen Philologie". In: Beiträge zur Romanischen Philologie, XX. Jahrgang 1981, Heft 2, p. 195–212.
  • Jürgen Storost, "Zur Position von Raynouard in der Geschichte der romanischen Sprachwissenschaft". In: Linguistische Studien (Zentralinstitut für Sprachwissenschaft), Reihe A, Nr. 86, Berolini 1981, p. 74–130.

Nexus externi

recensere