Kwanusila
Kwanusila est columna totemica 12.2 metra alta ex ligno Thujae plicatae anno 1986 sculpta, quae in Horto Lincolniano ad Viam Addisonianam parum ad orientem Viae Lake Shore in vicinia Lake View Sicagi Illinoesiae stat. Inter signa totemica, coloribus vividis picta, sunt monstrum marinum vultu distorto in parte ima, homo in balaena vehens media, et Kwanusila, avis tonitrus, summa.
Historia
recensereSculptor fuit Antonius Hunt, princeps tribus Kwagu'ł in Columbia Britannica. Substituta est columna pro columna totemica quae ex 1929 in situ steterat. Donata erat urbi haec columna, quae a Georgio Hunt, ethnologo et proavo Antonii Hunt factus erat, ab Iacobo L. Kraft, barone casei qui Kraft Foods condiderat. Columna vetus sustentatione exili, tempestatum habitibus, et vandalismo paulum diutius passa erat, et ad Museum Anthropologiae in Universitate Columbiae Britannicae anno 1985 ut perscrutaretur et conservaretur missa erat.[1]
Notae
recensere- ↑ Alice Maggio, Lakefront Totem Pole Contains Many Tales (Gapers Block).