Kungura
Kungura,[1] vulgo Kungur (Russice Кунгур), urbs est in Russia, sedes administrativa districtus Kungurensis territorii Permici, valens locus intersectionis viarum, plus 66 milia incolarum habens. Anno 1648 loco suo primo et anno 1663 loco suo hodierno condita, ab anno 1737 ad annum 1786 metropolis erat provinciae Kungurensis vel Permiae, postquam sedes administrativa districtus facta est. Anno 1970 Kungura inclusa est in indicem urbium historicarum Russiae. Urbi sunt nonnulla monumenta historica architecturae. Prope urbem autem situs est specus, stalactitibus stalagmitibus glacialibus suis notus.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 57°26′0″N 56°56′0″E
Numerus incolarum: 62 173
Zona horaria: UTC+05:00
Locus: 57°26′0″N 56°56′0″E
Numerus incolarum: 62 173
Zona horaria: UTC+05:00
Gestio
Procuratio superior: Territorium Permicum
Geographia
Superficies: 68.7 chiliometrum quadratum
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Kunguram spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 57°26′0″N 56°56′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |