Krizia
Krizia, falsum nomen ex Critia? dialogo Platonis captum, quod Mariuccia Mandelli (Bergomi, 31 Ianuarii 1925; mortua die 6 Decembris 2015) sibi imposuit, fuit clara indumentorum ornamentorumque sumptuosorum factrix atque officinarum magistra Itala.
Krizia etiam est societas anonyma (Italice S.P.A.) a Mariuccia Mandelli Mediolani anno 1954 instituta.