Kreuzchen
Kreuzchen amoenitatis prospectus quidam est super vallem fluminis Hierae situs in planitie alta Alteburgi ad Arnstadium in Germania. Ibidem olim crux lapidea erat, unde et nomen duxit; crucem in valle non in monte fuisse pote est. Proopsis haec, velut Schneckchen et Turri Altenburgensi migrantes excipit.
Historia
recensereCirca annum 1580 oppidani vicorum Siegelbach et Espenfeld, qui nunc urbi Arnstadii attributi sunt, postulaverunt translationem vici finium usque ad vallum Sancti Stephani. Ibi terminus gladiis incisis fines clare indicaret. Fine saeculi XIX associatio de rebus pulchrioribus reddendis a burgensibus Arnstadiensibus condita in animo habuit eo loco amoenorum locorum despectum institutere. Nam visio amoenissima inde est.
Die 5 Octobris 1895 societas citata ab urbe petivit, ut casella cum turri exigua eodem loco erigeretur. Intus sunto mensa lapidea cum subsellis appositis. Locus inspectus dignior visus est quam vicinus quidam apud turriculam Kämpf, quae vocatur. Quamvis illa maior esset, aemoenitate tanta vacabat. Turricula ista fulmine icta erat. Constantinus Hoy, caementarius summus Arnstadiensis, adumbrationem fecit et structionem mense Iulio anni 1896 perpetravit. In similitudinem castelli cum turri tuitorum erat in honorem locorum historicorum: quoniam planitiem Alteburgensem Arnstadii cunas esse constat.
Demolitio et reconstructio
recensereDie 3 Octorbris 1989 displosa est Kreuzchen. Fortasse culpa erat penes milites Sovieticos Germaniam Orientalem occupantes, qui locum confundebant cum rebus bellicarum exercitationum aptioribus. Nonnullis autem persuasum est agentes in rebus interiores ad perterrendos Arnstadienses id fecisse. Milites Russici vel reconstructionem fecerunt, sed minime affabre. Die 14 Iulii 1991 constructio nova secundum ichnographias antiquas confecta inaugurata est. Responsales ad id efficiendum erant praesertim senator urbanus Henricus Walther et caementarius Rainerius Kraus.
Specula vetus
recensereUsque incendium propter fulminis ictum turricula Kämpf (Theodisce: Kämpfs Türmchen) res aspectabilior in vicinia fuerat. Sita erat super vallem Stephani accurate ad limitem inter Arnstadium et vicum Siegelbach, qui nostris diebus tribus Arnstadiensis factus est. Nuncupata est pro mercatore Frederico Henrico Kämpf (qui mortuus est anno 1810), namque iste vir caballo suo equile parvum in rupibus construxerat. Cui postea corona cum pinnis addita est, unde similitas cum turri explicatur. Insuper vertex ascendi poterat. Nostris autem diebus subsellia ibi tantummodo et signum quoddam dimensionis lapideum inveniuntur. Officiales in rebus periegeticis, cum anno 1895 locum visitavissent, erectionem turriculae novam non iam contenderunt novum locum malentes. Inde locus quidam in septentrione apud Kreuzchen selectus est, qui et citius ab Arnstadio attingi posset. Turris Kreuzchen, altitudine minor, tamen visiones pulchriores praeberet.
Fons
recensereAndrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger: Chronik von Arnstadt, Kirchschlager, Arnstadii 2003, ISBN 3-934277-07-1, p. 305; 319-320. (Theodisce)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Kreuzchen spectant. |