Turris hieme

Turris Alteburgensis (Theodisce: Alteburg-Turm) metra 28 alta in monte Alteburg sita est , qui antiqui oppidi Arnstadii regionem circumdat.

HistoriaRecensere

Turris confecta est in honorem imperatoris Gulielmi I secundum ichnographiam Hugonis Hartung. Lapis primus positus est die 22 Martis 1897, quo imperatoris anniversarium C celebrandum fuit.

Decem annos societas "Alteburg-Thurm-Bauverein" pecuniam necessariam colligebat (21.500 marcarum). Vere anni 1902 constructio incohata est. Die 10 Augusti anni eiusdem inauguratio facta est cum processione iucunda trans urbem.

Praeter imperatorem etiam cancellarium Othonem de Bismarck et praetores Moltke et Albrecht von Roon honoraverunt. Ambo victoriam in Bello Germano-Francico et fundationem Imperii Germanici provexerant.

Ad radicem turris erant olim duo tormenta bellica, spolia anni 1870; post annum 1945 ea remota sunt.

Functio hodiernaRecensere

Hodie turris initium migrationum multarum in pulchra planitie Alteburgensi est. Caupona contigua migratores ad recreationem invitat.

Nexus externiRecensere