Kornwestheim
Kornwestheim (quod vicum (heim) frumentarium (Korn) occidentalem (west) dicere vult) oppidum inter Ludoviciburgum et Stutgardia est. Ibi magna statio ferriviaria est qua hamaxostichi onerarii collocantur atque ordinantur. Oppidum magna fabrica sutoria celebre est.
Locus: 48°51′35″N 9°11′6″E
Numerus incolarum: 34 177
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Orientem versus Neccarus fluvius praeterfluit.
Inter Ludoviciburgum et Kornwestheim Villa Pattonia vulgo Pattonville est. Quae villa nomen accepit a Georgio Smith Patton Iuniore legato militari C.F.A. in Bello orbis terrarum altero. Ibi milites Americani castra collocaverant. Anno 1993 milites C.F.A. castra moverunt et Villa Pattonia nunc pars et Kornwestheim et communium vicinorum est.
Commeatus
recensereKornwestheim Stutgardiae Ferrivia Rapida coniunctum est.
-
Latinitas oppidi: "Inventio"
-
Fabrica sutoria nomine "Salamander" hinc post stationem ferriviariam sita