Aquae cadentes Kivacz[1] (Russice Кивач; Carelice Kivačču) sunt cataracta Careliae maxima. In Suna flumine Onegae accola sita sunt. Per quattuor gradus aqua in 10,4 m cadit; gradus infimus altissimus 8 m est. Suna ante cataractam saxo in duo amnes dividitur; amnis minor sinister in amnem maiorem directe incidit.

Aquarum cadentium Kivacz bracchia ambo
Aquarum cadentium Kivacz bracchium principale

Ex anno 1566 Kivacz notus est; in carmine Gabrielis Deržavin Aqua cadens[2] describitur.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 62°16′31″N 33°58′47″E • GeoNames
  • Kivacz in situ administrationis Carelicae (Russice)