Aperire sectionem principem
Kazys Bobelis anno 1997

Kazys Bobelis (natus die 4 Martii 1923 Kaunas; mortuus die 30 Septembris 2013 Sicagi), alumnus universitatum Vytauti Magni, Graecensis et Tubingensis, fuit chirurgus et politicus Lituanus. Inter annos 1949 et 1991 Sicagi habitavit. Ibi annis 1962-1972 professor chirurgiae meruit apud Universitatem Loyola. In patriam reditus legatus est ad Parlamentum Lituanicum annis 1992-2006 pro circulo Marijampolė. Officium praesidis in comitiis annis 1997 petivit, vocum 3.91% merens.

Nexus externiRecensere