Karkwa est grex musicus Quebecensis anno 1998 formatus Monte Regii in Canada propter certamen Cégeps en spectacle. Nomen gregis orthographia phonetica est vocabuli Francogallici carquois, quod cucurum significat. Socii gregis sunt Loduvicus-Ioannes Cormier, Martinus Pelletier (prius socius gregis Kalembourg), Michaël Gagnon, Stephanus Bergeron, Franciscus Lafontaine, Iulianus Sagot. Denarios actus tunc ostendit in Francia, gratia collaborationis illius Office franco-québécois pour la jeunesse. Michaël Gagnon, citharoedus cantorque, gregem liquit anno 2001 et Martinus Pelletier, qui a Martino Lamontagne musico citharae gravis commutatus est. Karkwa forma eius terminali participavit anno 2001 in Francouvertes.

Karkwa Polaris musicae praemium anno 2010 accipiens
Karkwa anno 2009 apud Les Trinitaires, Metti? in Francia

Grex quattuor discos prodidit: Le Pensionnat des établis mense Novembri 2003 et Les Tremblements s'immobilisent mense Novembri 2005, apud Audiogram divulgatos, et cum participatione Brigittae Fontaine cantricis. Postea Le Volume du vent exstitit mense Aprili 2008; huic disco Patricius Watson cantor participavit. Denique Les Chemins de verre, discus quartus, notatus Lutetiae,[1] die 30 Martii 2010 apparuit.

Karkwa cantum invitatus est apud Festival d'été de Québec, Coup de cœur francophone Urbis Quebeci et Montis Regii, atque apud FrancoFolies de Montréal et Francofolies de Spa. Inter caerimoniam societatis ADISQ anni 2008, Karkwa quattuor praemia adquisivit: grex anni, compositor anni, pellicula musica? anni (ob carminis Échapper au sort) et discus "alternatus"? anni (ob discum Le Volume du vent). Anno 2009 praemia duo grex adquisivit: actus anni ob Le Volume du vent et pellicula musica? anni ob La Façade.

Propter Les Chemins de verre, quartum discum, Karkwa ita Polaris musicae praemium anno 2010 accipit, ut primus grex Francogallice cantans victor esset huius praemii.[2]

Discographia

recensere
  • anno 2003: Poisson cru
  • anno 2006: La Marche
  • anno 2006: Coup d'état
  • anno 2006: La Fuite
  • anno 2007: Vrai
  • anno 2008: Échapper au sort
  • anno 2008: Oublie pas
  • anno 2008: La Façade
  • anno 2009: À la chaîne
  • anno 2010: Les Chemins de verre
  • anno 2010: Le Pyromane
  • Stéphane Bergeron (1998–)
  • Louis-Jean Cormier (1998–)
  • François Lafontaine (1998–)
  • Martin Lamontagne (1998–)
  • Julien Sagot (1998–)

Nexus externi

recensere
  • Situs interretialis gregis (Francogallice)
  • Karkwa apud MySpace