Caluga
Caluga[1][2] vel Kaluga[2] (Russice Калуга) est urbs in media Russia, portus ad Occam fluvium, metropolis regionis Calugensis et valens industriae sedes. Circa 341 milia incolarum habuit anno 2018. Stationem ferriviariam et aeroportum habet, atque instituta educationis, theatrum, quaedam musea, et nonnulla monumenta architecturae.
Locus: 54°32′0″N 36°16′0″E
Numerus incolarum: 331 842
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Kaluga Urban Okrug
Geographia
Regiones urbanae: Q27579219, Q27579220, Q27579221
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia urbis
recenserePrima mentio de Caluga facta est anno 1371; paulo post, urbs ad Moscoviam adiuncta est.
Anno 1607, urbs fuit terra rebellionis ab Ioanne Bolotnikov ductae, quae annis ab 1606 usque ad 1607 durabat.
Saeculis a septimo decimo usque ad undevicesimum, Caluga erat valens commerciae sedes. In Imperio Russico, urbs fuit metropolis gubernii (ab anno 1796).
Constantinus Ciołkowski, unus ex antecursoribus cosmonauticae, ab anno 1892 ad mortem suam (anno 1935) Calugae colebat.
Tempore Belli Magni Patrii Caluga a mense Octobri ad 31 Decembris anno 1941 a copiis Germaniae occupabatur. Postea urbs suaque industria restaurata est.
Ab anno 1944, Caluga est administrativa regionis sedes.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Calugam spectant. |