Phallus et juxta in Antispila oinophylla papilione; prospectus ventro-lateralis.

Juxta (nomen substantivum litteris biologicis hodiernis scriptum, ex iuxta praepositione) in anatomia insectorum est organum in maribus plurimorum lepidopterorum, ambobus heteroceris et rhopaloceris, quod aedeagum fulcit, organum ad reproductionem in insectis adhibitum.[1] Inter binas valvas situm est.[2] Vocabulum biologicum cum iuxta-, praefixo in usu generali, non confundendum est.

NotaeRecensere

  1. Diakonoff 1954.
  2. Eyer 1926.

BibliographiaRecensere

  • Diakonoff, A. 1954. Considerations on the terminology of the genitalia in Lepidoptera. Lepidopterists' News 8(3-4): 67–74.
  • Eyer, J. R. 1926. The morphological significance of the juxta in the male genitalia of Lepidoptera. Bull. Brook. Ent. Soc. 21:32–37.

Nexus externiRecensere

  Vide juxtam in Victionario.