Jožin z bažin (titulus Bohemicus, scilicet "Iosephulus ex paludibus"), est carmen fatuum ab Ioanne Mládek, musico comoedianoque Bohemico, anno 1978 compositum, unum ex carminibus suis latissime notis. Is adeo hanc rem parvulam "carmen publicum" suorum munerum appellavit. Mense Ianuario anni 2008, carmen populi favorem in Polonia et Hungaria accepit et populo gratiosissimum factum est.

Carmen surrealem beluae fabulam enarrat, beluae quae in paludibus habitat et homines comedit, praecipue Pragenses. Haec belua solum usu aeroplani fumiferi superari potest.

Kabaret pod Wyrwigroszem ('Grex sub Nummulo Scisso'), grex cabaret Polonicus, parodiam "Donald marzy" ('Donaldus somnit'), de Donaldo Tusk, primo ministro Polonico, composuit et exsecutus est. Etiam Banjo Band, Ioanne Mládek iam duce, suum carmen Polonice convertit, nomine "Jožin z bažin w Polsce" ('Iosephulus ex paludibus in Polonice') (EMI Music).[1] Prima exsecutionem edidit die 22 Februarii 2008.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere