Javier Sotomayor
Javier Sotomayor Sanabria, vulgo breviter Javier Sotomayor (natus Limonar in Matanzas Cubae 13 Octobris 1963) est athleta pristinus Cubanus, qui saltu in longum annis 1990 praevaluit.
In Olympiis Barcinonensibus anno 1992 nomisma aureum et in Olympiis Sydneiensibus anno 2000 nomisma argenteum vicit. Etiam bis victoriam ex ludis mundanis athleticae levis, nominatim annis 1993 et 1997, reportavit. Die 27 Iulii 1993 Salmanticae in Hispania 2,45 metra transiluit, quo altius nemo ad hunc diem saluit.[1]
Anno autem 1999 eum medicaminibus prohibitis usum esse apparuit, et cum hoc biennio post iterum accidisset, interdictum est ei usquam in certaminibus salire.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Javier Sotomayor spectant. |