Ivor Williams (natus anno 1908; Landavae anno 1992 mortuus) fuit pictor et sculptor Cambrensis. Christophori Williams, Regalis Academiae Socii, Aemiliaeque Appleyard filius erat.

Wikidata Ivor Williams
Res apud Vicidata repertae:
Ivor Williams: imago
Ivor Williams: imago
Nativitas: 15 Martii 1908; Londinium
Obitus: 4 Decembris 1982; Landava
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Christopher Williams;

Londinii natus, Scholaeque Slade formatus, Cardiffiae domi Landavensi eiusdem in nominis proasteio domicilium elegit quattuorque filiarum familiam Elizabetha cum uxore elevavit. Amicorum Societati adhaerens, tolerantiaeque principiis imbutus, multos affabiliter hospitaliterque excepit. Tabularum Italicarum amorem amicis discipulisque instillavit. Opera eius, exempli gratia Paralytici Curatio Lazarique Resurrectio, incolas Landavenses plurimos figurabant. Tabulae eius principales Museo Nationali Cambrensi Collegiisque Universitatis Aberystwyth Bangorensique videri possunt.

Bibliographia

recensere
  • "The Biblical Paintings of Ivor Williams (1908-1982)" in Martin O'Kane, John Morgan-Guy, edd., Biblical Art from Wales (Sheffield: Phoenix Press, 2010. ISBN 978-906055-67-7) pp. 187-203 De hoc libro