Iusta Grata Honoria (nata anno 417 vel 418, mortua circa annum 455), filia imperatoris Constantii III et Gallae Placidiae erat et soror Valentiniani III imperatoris.

Solidus imaginem Honoriae Augustae praebens

Iam puella in honorem Augustae sublata est. Honoria, quod frater ei matrimonium negaverat timens, ne maritus imperium flagitaret, stuprum cum Eugenio camerario suo fecerat. Valentinianus itaque senatorem Bassum Herculanum (consulem anni 452) elegit, quem purpuram petere suspicatus non est. Honoria autem Attilam regem Hunnorum auxilio clam vocavit et bellum anni 451/452 provocavit[1]. Honoria anno 454 adhuc vivens anno sequente, cum Vandali Romam expugnavissent, necatam esse putabatur[2].

  1. Ioannes Antiochensis, fragmentum 84
  2. Der Neue Pauly T. 5, c. 711