Iusculum consummatum,[1][2] Francogallice brevius consommé, est decoctio iurum pullinorum seu bubulorum quae in sorbitionem sumuntur. Eadem fere res saeculo XVIII Lutetiae ad salutem comedentium restaurandam venditabatur, appellatione Francogallica restaurant; e qua re popinae sellariolae restaurants, coqui restaurateurs nuncupari coeperunt. Prima popina restaurativa anno 1767 condita est.

Iusculum consummatum

NotaeRecensere

  1. "... gelatinae iuscula, consummata, succi carnium ...": (p. 91 apud Google Books)
  2. "The restaurant or iusculum consummatum"; "consommé, which is what iusculum consummatum literally means in Latin": William Woys Weaver, interpr., Sauer's Herbal Cures: America's First Book of Botanic Healing, 1762-1778. Novi Eboraci: Routledge, 2001 (pp. 14-17 apud Google Books)

BibliographiaRecensere

 
Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: Ox tail consommé ("consummatum de cauda bubula") tubere melanosporo conditum, sub crusto propositum
Praecepta culinaria