Iulius de Plänckner
Iulius de Plänckner (natus die 9 Februarii 1791 Penig in oppido Saxoniae, mortuus die 12 Martii 1858 Gotae) chartographus et miles Germanus fuit.
Vita
recenserePläncker in exercitu Saxonico inde ab anno 1806 quasi omnibus expeditionibus particeps Gotae praefectus militum creatus est. Fama eius crescebat cum montes multos tota in Germania dimetiretur. Eius frater fuit Othello de Plänckner miles et scriptor. Anno 1829 primam vagationem completam per seminam Rennsteig fecit et statuit ubi semita conduceret. Obeliscus apud Oberhof honorat laborem eius in strata nova construenda inter Gotam et Sulaham.
Opera selecta
recensere- Der Thüringer Wald, Gotae 1830
- Die deutschen Rheinlande, Gotae 1833
- Der Inselberg und seine Aussicht, Gotae 1839
- Piniferus. Taschenbuch für Reisende in das Fichtelgebirge, Curiae Variscorum 1839
- Die Fränkische Schweiz, Coburgi 1841
Fons
recenserePierer's Universal-Lexikon, vol 13, Altenburgi in Misnia 1861, p. 177, quae relegi possunt hic in interreti.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iulium de Plänckner spectant. |