Iulia Livilla
Iulia Livilla (nata anno 18 in insula Lesbo; interfecta anno 41 vel 42) fuit filia Germanici et Agrippinae maioris et soror Gaii imperatoris. Uxor Marci Vinicii fuit. Cum fratre Caligula concubuisse dicebatur qui imperator factus sororibus suis eosdem honores atque Vestalibus decerni iussit. Mox tamen cum sorore Agrippina in Pontias insulas ab eodem relegata est, tum cum maritus Agrippinae Lepidus morte damnatus est. Mox tamen mortuo fratre per imperatorem Claudium, qui eius patruus erat, Roma redire una cum sorore Agrippina ei licuit[1]. Non bene vertit reditus ille : ab uxore enim Claudii Valeria Messalina adulterii cum phlosopho Lucio Annaeo Seneca ob muliebrem zelotypiam accusata et relegata et paulo post necata est[2].
Fontes
recensere- Dio Cassius libro LIX Historiae Romanae cap. 22
- Suetonius, De vita Caesarum "Gaius" 15, 24
Notae
recensere- ↑ Dio Cassius 60.4
- ↑ Dio Cassius 60.8
Bibliographia
recensere- Anthony A.Barrett, Agrippina: Sex, Power and Politics in the Early Roman Empire. New Haven: Yale University Press, 1996
- L. Foubert, Agrippina. Keizerin van Rome. Lovanii 2006.
- Barbara Levick, Claudius. New Haven: Yale University Press, 1990
- Susan Wood, "Diva Drusilla Panthea and the Sisters of Caligula" in American Journal of Archaeology vol. 99 (1995) pp. 457-482
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |