Tian Schan[1] (Chirgisice Αла Тоо, Тенир Тоо, Sinice 天山山脉, Tiānshān shānmài[2]; nomina omnia Latine Montes caelestes vel divini significant) est systema iugorum magnum in quinque nationibus sita (Chirgisia, Tadicistania, Uzbecia, Kazachstania, Xinjiang Sericae).

Mediis Tian Schan montibus
Chan Tengri mons

Longitudo systematis circa 2500 chm est. Punctum altissimum est Mons Victoriae[3] metra 7439 altus. Inter Chirgisiam et Sericam situs est. Mons altitidine secundus, Chan Tengri, 6995 metra habet et inter Chirgisiam et Kazachstaniam et Sericam situs est. Issyk Kul[4] lacus in montibus Tian Schan iacet.

A Petro Semënov-Tjan-Šanskij Tian Schan montes anno 1856 primo explorati sunt.

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тянь-Шань.
  2. Tadiciane Тиён Шон, Uigurice تەڭرىتاغ, Тәңри тағ, Kazachice Алатау, Тәңіртау, Uzbecice Tyan Shan, Mongolice Тэнгэр уул.
  3. Chirgisice Жеңиш чокусу, Žengiš čokusu.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Иссык-Куль.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tian Schan montes spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°2′15″N 80°7′31″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica