Issyk Kul
Issyk Kul[1] (Chirgisice Ысык-Көл, Ysyk Kël, scilicet Latine Lacus calidus, quod et nomen Sinicum antiquum Zhe hai significat) lacus est maximus in Chirgisia. Inter Tian Schan montes iacet, metris 1600 super maris aequor. Magnitudo lacus circa 6236 chm2 est, altitudo loco altissimo 702 metra. Circa 80 flumina in Issyk Kul effluunt nec ullum ex eo fluit, ideo aqua lacus salmacida est. Piscium Issyk Kul 90% leucisci bergi sunt. Ripae lacus plerumque hippophaë rhamnoidi obsitae sunt.
Nicolaus Przewalski, qui Issyk Kul lacum primus exploravit, se in ripa eius sepulturum esse testatus est.
Notae
recensere- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Иссык-Куль.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Issyk Kul spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 42°25′0″N 77°15′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |