Aperire sectionem principem

Iubilaeum Extraordinarium Misericordiae

Iubilaeum Extraordinarium Misericordiae est annus sanctus a Francisco pontifice Romano die 13 Martii anni 2015 primum nuntiatus et per bullam Misericordiae Vultus die 11 Aprilis 2015 -"in pervigilio Dominicae II Paschae seu de divina Misericordia"[1]- datam indictus, ut Ecclesia Catholica munus clarius Dei misericordiam testificandi exprimeret.[2] Praeparatio ac dispositio eius Pontificio Consilio de Nova Evangelizatione promovenda ab eodem pontifice concreditae sunt. Iubilaeum extraordinarium misericordiae divinae dicatum die 8 Decembris, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis, anno 2015 -ut ipse Franciscus papa constituerat- coepit, Benedicto papa emerito praesente, et die 20 Novembris anni 2016, in festo Christi Regis, finem habuit.

NotaeRecensere

  1. Vide bullam de iubilaeo extraordinario indicendo cui titulus est Misericordiae Vultus, in fine
  2. Ephemeris.

Nexus externusRecensere