Isaac Iudaeus

scriptor de re medica

Isaac Iudaeus sive Israelita, Arabice إسحاق بن سليمان الإسرائيلي Isḥāq ibn Sulaimān al-Isrāʾīlī (medio fere saeculo IX natus; anno circiter 955 mortuus)[1] fuit scriptor operum philosophicorum medicorumque Arabicorum. Opera eius Latine a Constantino Africano et Gerardo Cremonensi versa sunt.

Wikidata Isaac Iudaeus
Res apud Vicidata repertae:
Isaac Iudaeus: imago
Isaac Iudaeus: imago
Nativitas: 832; Aegyptus
Obitus: 932; Kairouan
Patria: Fatimid Caliphate

E stirpe Iudaico ortus, Cairi natus, ibidem ophthalmologus operam dedit. Anno 904 ad officium medici Cairuanae in urbe iuxta emirum Africanum familiae Aghlabidarum Ziyadat Allah III convocatus est. Quo anno 909 e regno suo eiecto, Isaac mox iuxta Abdullah al-Mahdi Billah, Fatimidarum primum calipham, laborare coepit. Cairuanae ergo ab anno fere 907 usque ad mortem habitabat medicinamque docebat.

  1. Ita Jacquart (1998), Levin et al. (2018) non abnuentibus. Veteriores nativitatem c. 832, obitum c. 932 statuunt

Bibliographia

recensere
 
Frontispicium editionis Omnia opera Ysaac Lugduni anno 1515 divulgatae
Editiones operum
  • 1487 : De particularibus diaetis. Patavii Textus
  • 1515 : Omnia opera Ysaac. Lugduni Textus
  • 1938 : J. T. Muckle, ed., "Isaac Israeli: Liber de definicionibus" in Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age vol. 12-13 (1937-1938) pp. 299-340
  • 1945 : José Llamas, Ishaq Israeli: Tratados de las fiebres. Ediciôn de la version castellana y estudio. Matriti
  • 1958 : A. Altmann, S. M. Stern, Isaac Israeli, a Neoplatonic philosopher of the early tenth century. Oxonii (versiones Anglicae operum philosophicorum) (Paginae selectae novae impressionis 2010 apud Google Books)
  • 1977 : K. Garbers, ed., Ishaq ibn Imran: Maqala fi al-Malikhuliya, und Constantini Africani libri duo de melancholia. Hamburgi
  • 1981 : J. D. Latham, H. D. Isaacs, edd., Isaac Judaeus: On Fevers. The third discourse: On consumption. Cantabrigiae
Eruditio
  • D. Jacquart, "La place d'Isaac Israeli dans la médecine médiévale" in Vesalius fasciculus specialis (1998) pp. 19-27 (fons principalis bibliographiae nostrae)
  • M. Meyerhof, "Mediaeval Jewish Physicians in the Near East from Arabic Sources»" in Isis vol. 28 (1938) pp. 432-460; reimpressum in M. Meyerhof, Studies in Medieval Arabic Medicine (Aldershot, Variorum, 1984) fasc. 7
Aliae encyclopaediae
  • Leonard Levin, R. David Walker, Shalom Sadik, "Isaac Israeli" (2007/2018) apud Stanford Encyclopedia of Philosophy
  • F. Sezgin, Geschichte des Arabischen Schrifttums vol. 3 (Lugduni Batavorum, 1970) pp. 295-297
  • M. Ullmann, Die Medizin im Islam (Lugduni Batavorum, 1970) pp. 137-138

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Iudaeum spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •